Brief Ecks in lateinisch
Der Brief des Theologen Eck im Jahr 1516 in deutscher Sprache:
Ornatissimis viris Ioachimo Vadiano Helvetio studii Viennensis Gymnasiarchae [1], Victori Gamp [2] Iureconsulto, Georgio Tannstetter Collimitio [3] medico et mathematico, amicis suis Ioannes Eckius Theologus S.D.
Vetus fertur proverbium, Rector magnifice et humanissimi viri, "Philosophi non semper philosophi". Quod viri alioqui boni non probanda interdum vel dixerint vel fecerint, sicut »et bonus aliquando dormitasse« dicitur Homerus.
Cum autem de his Philosophorum mendis in magna doctorum hominum corona Friburgi Brisachgogiae annis ab hinc septem [4] extemporariam [5] habuissem orationem, etiam longiusculam, sedentaria dein opera protinus inn nitidiorem ordinem expolivi, et quae multa lectione philosophorum errata hauseram in unum compressi [6], uti et superiori aetate magni aedepol viri cum laude fecerunt, quod omnes eruditi noverunt, quam graphice ab Aurelio Augustino, Lactantio Firmiano [7], Clemente [8], Iustino [9], Eusebio [10], Francisco Pico [11] et aliis Christianae religionis doctoribus philosophi taxati sunt.
Verebar tamen anxius ne, si haec nostra meditata exciderent, me Philosophomastygen quispiam iudicaret. "Palinodiam" idcirco addidi, philosophorum Apologiam ac defensionem complectentem. Philosophos enim magnos et praecellentes fuisse viros praedico [12], et "vitae" (ut Cicero ait) "magistros", at quod divus Paulus ait: "In his laudo, in aliis ubi errarunt non laudo", unde veritatem tanto studio ab ethnicis quaesitam, a Theologia christiana inventam et possessam arbitror. Hactenus autem apud me inter pulveres cum blattis et foricibus rixantes delituerunt. Verum cum superiori aestate Viennam et disputandi et visendi [13] gratia accessissem, tanta fuit vestra in me humanitas, tanta benevolentia, tantaque animi alacritas (invidis licet frementibus [14]) et familiaritas, ut pro tantis vestris in me beneficiis obligatissimum me vestris praestantiis non ignorem, et cum parem gratiam referre nequirem, in mentem venit Chartaceum hoc munusculum [15], opellam studiorum nostrorum vobis transmittere, quod viderem vos litteratissimos, literarum commertio adprime delectari.
Haec ergo minutula, Rector magnifice et celeberrimi viri, nuncupatim vobis dedicata, benevolenti animo accipite, et Eckium vestrum vicissim amate.
Valete et salvete in Domino et me Cuspiniano [16] senatus Viennensis praefecto commendate. Ex Ingoldstadio IX. Novembris Anno gratiae G.D.XVI
|